Mosaico decorativo

1. et factus est sermo Domini ad me dicens

1. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2. fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis

2. “Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon et propheta de eis

3. et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem

3. et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem,

4. idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum

4. idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in te tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.

5. daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus

5. Daboque Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus.

6. quia hæc dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israël

6. Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel,

7. idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus

7. idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus.

8. hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Juda

8. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus Iudae!”,

9. idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam ejus et de finibus ejus inclitas terræ Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim

9. idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae: Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim;

10. filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus

10. filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus.

11. et in Moab faciam judicia et scient quia ego Dominus

11. Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus.

12. hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis

12. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis,

13. idcirco hæc dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et jumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Dædan gladio cadent

13. idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent.

14. et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israël et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus

14. Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.

15. hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres

15. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas,

16. propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimæ regionis

16. propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis;

17. faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos

17. faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos”.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.