1. hii autem sacerdotes et Levitæ qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Josue Saraja Hieremias Ezra

1. Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras,

2. Amaria Melluch Attus

2. Amaria, Melluch, Hattus,

3. Sechenia Reum Meremuth

3. Sechenias, Rehum, Meremoth,

4. Addo Genthon Abia

4. Addo, Genthon, Abia,

5. Miamin Madia Belga

5. Miamin, Maadia, Belga,

6. Semaja et Joarib Idaja Sellum Amoc Elceja

6. Semeia et Ioiarib, Iedaia,

7. Idaja isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Josue

7. Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua.

8. porro Levitæ Jesua Bennui Cedmihel Sarabia Juda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum

8. Porro Levitae: Iesua, Bennui, Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, super hymnos ipse et fratres eius;

9. et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo

9. et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas.

10. Hiesue autem genuit Joachim et Joachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Jojada

10. Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,

11. et Jojada genuit Jonathan et Jonathan genuit Jeddoa

11. et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddua.

12. in diebus autem Joachim erant sacerdotes principes familiarum Sarajæ Amaria Hieremiæ Anania

12. In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: Saraiae Maraia, Ieremiae Hanania,

13. Ezræ Mosollam Amariæ Johanan

13. Esdrae Mosollam, Amariae Iohanan,

14. Milico Jonathan Sebeniæ Joseph

14. Milicho Ionathan, Sebaniae Ioseph,

15. Arem Edna Marajoth Elci

15. Harim Edna, Meraioth Helci,

16. Addajæ Zaccharia Genthon Mosollam

16. Adaiae Zacharia, Genthon Mosollam,

17. Abiæ Zecheri Miamin et Moadiæ Felti

17. Abiae Zechri, Miamin Maadiae Phelti,

18. Belgæ Sammua Semajæ Jonathan

18. Belgae Sammua, Semeiae Ionathan,

19. Jojarib Matthanai Jadajæ Azzi

19. Ioiarib Matthanai, Iedaiae Ozi,

20. Sellajæ Celai Amoc Eber

20. Sellai Celai, Amoc Heber,

21. Elciæ Asebia Idajæ Nathanaël

21. Helciae Hasabia, Iedaiae Nathanael.

22. Levitæ in diebus Eliasib et Jojada et Jonan et Jeddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persæ

22. Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persae.

23. filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Jonathan filii Eliasib

23. Filii Levi principes familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib.

24. et principes Levitarum Asebia Serebia et Jesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei et observarent æque per ordinem

24. Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei per vices suas;

25. Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas

25. Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta portas.

26. hii in diebus Joachim filii Jesue filii Josedech et in diebus Neemiæ ducis et Ezræ sacerdotis scribæque

26. Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque.

27. in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

27. In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, in actione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis.

28. congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati

28. Congregati sunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum 29 et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.

30. et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem

30. Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum.

31. et mundati sunt sacerdotes et Levitæ et mundaverunt populum et portas et murum

31. Ascendere autem feci principes Iudae super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.

32. ascendere autem feci principes Juda super murum et statui duos choros laudantium magnos et jerunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii

32. Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudae

33. et ivit post eos Osajas et media pars principum Juda

33. et Azarias, Esdras et Mosollam,

34. et Azarias Ezras et Mosollam Juda et Beniamin et Semeja et Hieremia

34. Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias.

35. et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Jonathan filius Semejæ filius Mathaniæ filius Michajæ filius Zecchur filius Asaph

35. Et de sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiae filius Matthaniae filius Michaiae filius Zacchur filius Asaph;

36. et fratres ejus Semeja et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Juda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis

36. et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis.

37. et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem

37. Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem.

38. et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum

38. Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum latissimum

39. et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiæ

39. et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta Custodiae.

40. steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum

40. Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum.

41. et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Eliœnai Zaccharia Anania in tubis

41. Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis;

42. et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Johanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Jezraja præpositus

42. et Maasia et Semeia et Eleazar et Ozi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahia praepositus.

43. et immolaverunt in die illa victimas magnas et lætati sunt Deus enim lætificaverat eos lætitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est lætitia Hierusalem procul

43. Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul.

44. recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia lætatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus

44. Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt

45. et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et janitores juxta præceptum David et Salomonis filii ejus

45. et servierunt in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius;

46. quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo

46. quia in diebus David et Asaph ab exordio erant catervae cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo.

47. et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Neemiæ dabat partes cantoribus et janitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitæ sanctificabant filios Aaron

47. Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitae consecrabant filiis Aaron.





“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina