Liber Leviticus, 10
1. arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat
1. Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.
2. egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino
2. Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
3. dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron
3. Dixitque Moyses ad Aaron: “Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor"”. Quod audiens tacuit Aaron.
4. vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra
4. Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: “Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra”.
5. confestimque pergentes tulerunt eos sicut jacebant vestitos lineis tunicis et ejecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
5. Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum.
6. locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cœtum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israël plangant incendium quod Dominus suscitavit
6. Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.
7. vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctæ unctionis est super vos qui fecerunt omnia juxta præceptum Mosi
7. Vos autem non egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe unctionis Domini est super vos”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Moysi.
8. dixit quoque Dominus ad Aaron
8. Dixit quoque Dominus ad Aaron:
9. vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia præceptum est sempiternum in generationes vestras
9. “Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini praeceptum est sempiternum in generationes vestras
10. et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum
10. et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum,
11. doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Mosi
11. doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi”.
12. locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est
12. Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est.
13. comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut præceptum est mihi
13. Comedetis autem in loco sancto, quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est mihi.
14. pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiæ tuæ tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël
14. Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel.
15. eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut præcepit Dominus
15. Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus”.
16. inter hæc hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quæreret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait
16. De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:
17. cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quæ sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
17. “Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini;
18. præsertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut præceptum est mihi
18. praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi”.
19. respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in cærimoniis mente lugubri
19. Respondit Aaron: “Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino?”.
20. quod cum audisset Moses recepit satisfactionem
20. Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
