1. ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit

1. Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus.

2. erant autem omnes fatigati a vino

2. Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et Holofernes prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum.

3. eratque Judith sola in cubiculo

3. Et dixit Iudith ancillae suae, ut staret extra cubiculum et observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad orationem suam, et Bagoae locuta est secundum verba haec.

4. porro Holofernis jacebat in lecto nimia ebrietate sopitus

4. Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput eius dixit: “Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem.

5. dixitque Judith puellæ suæ ut staret foras ante cubiculum et observaret

5. Quia nunc est tempus, ut suscipias hereditatem tuam et facias cogitationem meam in quassationem inimicorum, qui insurrexerunt super nos”.

6. stetitque Judith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio

6. Et accedens ad columnam lectus, quae erat ad caput Holofernis, deposuit pugionem illius ab illa.

7. dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam

7. Et accedens ad lectum comprehendit comam capitis eius et dixit: “Deus Israel, confirma me, Domine, Deus Israel, in hoc die”.

8. et hæc cum dixisset accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus et pugionem ejus qui in ea ligatus pendebat exsolvit

8. Et percussit in cervicem eius bis in virtute sua et abstulit caput eius ab eo.

9. cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis ejus et ait confirma me Domine Deus Israël in hac hora

9. Et volutavit corpus eius a toro et abstulit conopeum eius a columnis; et post pusillum exiit et tradidit abrae suae caput Holofernis,

10. et percussit bis in cervicem ejus et abscidit caput ejus et abstulit conopeum ejus a columnis et evolvit corpus ejus truncum

10. et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambae simul secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra gyraverunt totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliae et venerunt ad portas eius.

11. et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ et jussit ut mitteret illud in peram suam

11. Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit”.

12. et exierunt duæ secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis

12. Et factum est, ut audierunt viri civitatis vocem eius, festinaverunt descendere ad portam civitatis suae et convocaverunt seniores civitatis.

13. et dixit Judith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israël

13. Et concurrerunt omnes a minimo usque ad magnum, quoniam mirum erat eis illam reversam esse. Et aperuerunt portam et receperunt eas et accendentes ignem ad lumen congyraverunt eam.

14. et factum est cum audissent viri vocem ejus vocaverunt presbyteros civitatis

14. Quae dixit ad eos voce magna: “Laudate Dominum nostrum, laudate, quia non abstulit misericordiam suam a domo Israel, sed conteruit inimicos nostros per manum meam in hac nocte”.

15. et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam jam non esse venturam

15. Et proferens caput de pera sua ostendit et dixit eis: “Ecce caput Holofernis principis militiae virtutis Assyriorum, et ecce conopeum, in quo recumbebat in ebrietate sua. Et percussit eum Dominus in manu feminae.

16. et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco jussit fieri silentium cumque omnes tacuissent

16. Et vivit Dominus, qui custodivit me in via mea, qua profecta sum, quoniam seduxit eum facies mea in perditionem eius, et non fecit peccatum mecum in coinquinationem et confusionem”.

17. dixit Judith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se

17. Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se adoraverunt Deum et dixerunt unanimes: “Benedictus es, Deus noster, qui ad nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die”.

18. et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israël et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte

18. Et dixit ad eam Ozias: “Benedicta tu es, filia, a Deo excelso prae omnibus mulieribus, quae sunt super terram. Et benedictus Dominus Deus noster, qui creavit caelum et terram, qui direxit te in vulnus capitis principis inimicorum nostrorum.

19. et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster

19. Quoniam non discedet laus tua a corde hominum memorantium virtutis Dei usque in sempiternum.

20. vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra

20. Et faciat tibi ea Deus in exaltationem aeternam, ut visitet te in bonis, pro eo quod non pepercisti animae tuae propter humilitatem generis nostri, sed prosilisti in ruinam nostram in directum ambulans in conspectu Dei nostri”. Et dixit omnis populus: “Fiat, fiat!”.





“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina