Mosaico decorativo

1. Josue senex provectæque ætatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quæ necdum est sorte divisa

1. Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: “Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae necdum occupata est.

2. omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri

2. Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri,

3. a fluvio turbido qui inrigat Ægyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quæ in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas

3. a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque ad terminos Accaron contra aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque principes Philisthim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos et Accaronitas ac Hevaei

4. ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei

4. meridie; et omnis terra Chanaan de Ara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei;

5. ejusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath

5. et terra Gibliorum et omnis Libanus in oriente a Baalgad sub monte Hermon usque ad introitum Emath,

6. omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi

6. omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi.

7. et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse

7. Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse”.

8. cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Jordanis ad orientalem plagam

8. Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam:

9. ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon

9. ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria Medaba usque Dibon;

10. et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon

10. et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon;

11. et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca

11. et Galaad ac terminos Gesuri et Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Salcha,

12. omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit

12. omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et Edrai — ipse fuit de reliquiis Raphaim C; percussitque eos Moyses atque delevit.

13. nolueruntque disperdere filii Israël Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem

13. Non autem disperdiderunt filii Israel Gesuri et Maachathi, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem.

14. tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi

14. Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.

15. dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas

15. Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.

16. fuitque terminus eorum ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in valle ejusdem torrentis media universam planitiem quæ ducit Medaba

16. Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque Medaba,

17. et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon

17. Hesebon cunctaque oppida eius, quae sunt in campestribus: Dibon et Bamothbaal et Bethbaalmeon

18. Jessa et Cedmoth et Mepheeth

18. et Iasa et Cademoth et Mephaath,

19. Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis

19. Cariathaim et Sabama et Serethsahar in monte convallis,

20. Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth

20. Bethphegor et declivia Phasga et Bethiesimoth

21. omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terræ

21. et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae.

22. et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis

22. Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.

23. factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum

23. Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas, urbes et viculi earum.

24. deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem cujus hæc divisio est

24. Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est

25. terminus Jazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terræ filiorum Ammon usque ad Arœr quæ est contra Rabba

25. terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba;

26. et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir

26. et ab Hesebon usque Ramothmaspha et Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar,

27. in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon hujus quoque Jordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Jordanem ad orientalem plagam

27. in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.

28. hæc est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villæ earum

28. Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.

29. dedit et dimidiæ tribui Manasse filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem

29. Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem:

30. cujus hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida

30. Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida;

31. et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas

31. et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas.

32. hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

32. Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam.

33. tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi

33. Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est possessio eius, ut locutus est illi.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.