Mosaico decorativo

1. et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

1. Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro

2. templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricæ et scuta quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Græcia

2. templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.

3. et venit et quærebat civitatem capere et prædare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

3. Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate.

4. et insurrexerunt in prœlium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

4. Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam.

5. et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda

5. Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae,

6. et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Judæorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

6. et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quae exciderunt,

7. et quia diruerunt abominationem quam ædificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

7. et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius.

8. et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat

8. Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.

9. et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

9. Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.

10. et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde præ sollicitudine

10. Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: “Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine

11. et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiæ in qua nunc sum qui jucundus eram et dilectus in potestate mea

11. et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea!

12. nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quæ erant in ea et misi auferri habitantes Judæam sine causa

12. Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa.

13. cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

13. Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena”.

14. et vocavit Philippum unum de amicis suis et præposuit eum super universum regnum suum

14. Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum;

15. et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

15. et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.

16. et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

16. Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.

17. et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium ejus quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen ejus Eupator

17. Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem.

18. et hii qui erant in arce concluserant Israël in circuitu sanctorum et quærebant eis mala semper ad firmamentum gentium

18. Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium.

19. et cogitavit Judas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

19. Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.

20. et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

20. Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas.

21. et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israël

21. Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel

22. et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies judicium et vindicas fratres nostros

22. et abierunt ad regem et dixerunt: “Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros?

23. nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in præceptis ejus et obsequi edictis ejus

23. Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius;

24. et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostræ diripiebantur

24. et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur.

25. et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

25. Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines suos;

26. et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

26. et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt.

27. et nisi præveneris eos velocius majora quam hæc facient nec poteris obtinere eos

27. Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos”.

28. et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

28. Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant;

29. sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

29. sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii.

30. et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad prœlium

30. Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium.

31. et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

31. Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter.

32. et recessit Judas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

32. Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.

33. et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt

33. Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

34. et elefantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori ad acuendos eos in prœlium

34. et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium.

35. et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeæ æreæ in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant

35. Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.

36. hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

36. Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et, quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea.

37. sed et turres ligneas super eos firmæ protegentes super singulas bestias et super eas machinæ et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiæ

37. Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius.

38. et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus ejus

38. Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus.

39. et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

39. Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis.

40. et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

40. Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate.

41. et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

41. Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis.

42. et adpropiavit Judas et exercitus ejus in prœlium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

42. Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.

43. et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

43. Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex;

44. et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen æternum

44. et dedit se, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen aeternum.

45. et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

45. Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque illuc;

46. et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

46. et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.

47. et videntes virtutem regis et impetum exercitus ejus deverterunt ab eis

47. Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis.

48. castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion

48. Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion.

49. et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terræ

49. Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae.

50. et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

50. Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam.

51. et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis jacula et tormenta ad lapides jactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

51. Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula.

52. fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

52. Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos;

53. escæ autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Judæa de gentibus consumpserant reliquias eorum quæ repositæ fuerant

53. escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis.

54. et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

54. Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum.

55. et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

55. Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret,

56. et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quærit suscipere regni negotia

56. reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia.

57. festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

57. Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: “Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni.

58. nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

58. Nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

59. et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quæ despeximus irati sunt et fecerunt omnia hæc

59. et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”.

60. et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

60. Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

61. et juravit illis rex et principes et exierunt de munitione

61. Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione.

62. et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit jus juramenti quod juravit et mandavit destruere murum in gyro

62. Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro.

63. et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem

63. Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.