Znaleziono 181 Wyniki dla: unusquisque

  • coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum (Prophetia Ezechielis 24, 23)

  • stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 26)

  • et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua (Prophetia Ezechielis 46, 18)

  • Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. (Prophetia Danielis 5, 1)

  • verumtamen unusquisque non judicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti (Prophetia Osee 4, 4)

  • unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur (Prophetia Ioel 2, 8)

  • quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra (Prophetia Michaeae 4, 5)

  • respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam (Prophetia Aggaei 1, 9)

  • hæc ait Dominus exercituum dicens judicium verum judicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo (Prophetia Zachariae 7, 9)

  • hæc sunt ergo verba quæ facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris (Prophetia Zachariae 8, 16)

  • et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et juramentum mendax ne diligatis omnia enim hæc sunt quæ odi dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 17)

  • et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui (Prophetia Zachariae 11, 9)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina