Znaleziono 319 Wyniki dla: etiam

  • dixitque Josaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus (Liber II Paralipomenon 18, 6)

  • namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)

  • cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat majoribus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 19)

  • omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam (Liber II Paralipomenon 25, 24)

  • extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturæ deditus (Liber II Paralipomenon 26, 10)

  • mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem (Liber II Paralipomenon 29, 22)

  • Ezechias autem etiam hæc addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota (Liber II Paralipomenon 29, 31)

  • magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur (Liber II Paralipomenon 30, 18)

  • placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio (Liber II Paralipomenon 30, 23)

  • præcepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini (Liber II Paralipomenon 31, 4)

  • quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 14)

  • multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiæ regi Juda qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus (Liber II Paralipomenon 32, 23)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina