Znaleziono 319 Wyniki dla: etiam

  • oratio quoque ejus et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus ædificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret pænitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quæ superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit (Liber II Paralipomenon 34, 4)

  • et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Mosi facere præparate (Liber II Paralipomenon 35, 6)

  • Chonenias autem Semejas etiam et Nathanaël fratres ejus necnon Asabias et Jahihel et Jozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos (Liber II Paralipomenon 35, 9)

  • anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui jussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens (Liber II Paralipomenon 36, 22)

  • in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens (Liber Esdrae 1, 1)

  • plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in lætitia elevabant vocem (Liber Esdrae 3, 12)

  • tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima (Liber Esdrae 9, 2)

  • et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema cæli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi (Liber Nehemiae 1, 9)

  • si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude (Liber Thobis 4, 9)

  • indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum ejus apud me habeo (Liber Thobis 4, 21)

  • ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo (Liber Thobis 11, 18)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina