Znaleziono 58 Wyniki dla: auxilium

  • qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Ægypti (Liber Isaiae 30, 2)

  • omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium (Liber Isaiae 30, 5)

  • væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multæ sunt et super equitibus quia prævalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israël et Dominum non requisierunt (Liber Isaiae 31, 1)

  • ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem (Liber Isaiae 31, 2)

  • Ægyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui præstatur auxilium simulque omnes consumentur (Liber Isaiae 31, 3)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël sic dicetis regi Juda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Ægyptum (Liber Ieremiae 37, 6)

  • AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quæ salvare non poterat (Lamentationes 4, 17)

  • aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt (Liber Baruch 6, 57)

  • perditio tua Israël tantummodo in me auxilium tuum (Prophetia Osee 13, 9)

  • et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quæres auxilium ab inimico (Prophetia Nahum 3, 11)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina