Znaleziono 1201 Wyniki dla: Vobis
et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsæ et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam (Liber Baruch 2, 23)
vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum (Liber Baruch 4, 9)
ego enim speravi in Æternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quæ veniet vobis ab Æterno salutari nostro (Liber Baruch 4, 22)
sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno (Liber Baruch 4, 24)
filii patienter sustinete iram quæ supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes (Liber Baruch 4, 25)
qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra (Liber Baruch 4, 29)
habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii (Liber Baruch 6, 14)
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quæ erunt mortiferæ et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis (Prophetia Ezechielis 5, 16)
et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris (Prophetia Ezechielis 6, 8)
et eiciam vos de medio ejus daboque vos in manu hostium et faciam in vobis judicia (Prophetia Ezechielis 11, 9)
hæc non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio ejus in carnes in finibus Israël judicabo vos (Prophetia Ezechielis 11, 11)
propterea loquere hæc dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israël (Prophetia Ezechielis 11, 17)