Znaleziono 1201 Wyniki dla: Vobis
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israël dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio (Prophetia Ezechielis 12, 22)
siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis (Prophetia Ezechielis 13, 12)
et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum (Prophetia Ezechielis 13, 15)
vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola hæc in proverbium in Israël (Prophetia Ezechielis 18, 3)
idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo domus Israël ait Dominus Deus convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas (Prophetia Ezechielis 18, 30)
proicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 18, 31)
fili hominis loquere senioribus Israël et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 3)
et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israël vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis (Prophetia Ezechielis 20, 31)
et eligam de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos et terram Israël non ingredientur et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 20, 38)
in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum (Prophetia Ezechielis 20, 41)
et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis (Prophetia Ezechielis 20, 43)
et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 44)