Znaleziono 3944 Wyniki dla: Tri
in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam et erit pavor in eis in die Ægypti quia absque dubio veniet (Prophetia Ezechielis 30, 9)
et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Ægypti et defecerit in ea superbia potentiæ ejus ipsam nubes operiet filiæ autem ejus in captivitatem ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 18)
aquæ nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus et rivos suos emisit ad universa ligna regionis (Prophetia Ezechielis 31, 4)
hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)
et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis (Prophetia Ezechielis 32, 9)
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)
stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 26)
nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis (Prophetia Ezechielis 34, 18)
et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur et quæ pedes vestri turbaverant hæc bibebant (Prophetia Ezechielis 34, 19)
pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras (Prophetia Ezechielis 34, 21)
et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (Prophetia Ezechielis 34, 27)
hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam (Prophetia Ezechielis 36, 13)