Znaleziono 3944 Wyniki dla: Tri
fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcæ pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea (Liber Genesis 6, 16)
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis (Liber Genesis 9, 5)
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras (Liber Genesis 9, 22)
at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9, 23)
ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis (Liber Genesis 9, 25)
natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber Genesis 10, 25)
porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale (Liber Genesis 11, 12)
vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 13)
Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber (Liber Genesis 11, 14)
vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 15)
vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg (Liber Genesis 11, 16)
et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 17)