Mosaico decorativo

Znaleziono 2039 Wyniki dla: Testimonium Domini

  • et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israël ut serviant in ministerio ejus (Liber Numeri 8, 11)

  • Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis (Liber Numeri 8, 12)

  • et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël (Liber Numeri 8, 15)

  • purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis (Liber Numeri 8, 21)

  • peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini juxta cærimonias et justificationes ejus præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ (Liber Numeri 9, 14)

  • ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco (Liber Numeri 9, 18)

  • et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israël in excubiis Domini et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)

  • quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant (Liber Numeri 9, 20)

  • per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi (Liber Numeri 9, 23)

  • moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Numeri 10, 13)

  • profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10, 33)

  • nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent (Liber Numeri 10, 34)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina