Fundar 2039 Resultados para: Testimonium Domini
et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israël ut serviant in ministerio ejus (Liber Numeri 8, 11)
Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis (Liber Numeri 8, 12)
et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël (Liber Numeri 8, 15)
purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis (Liber Numeri 8, 21)
peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini juxta cærimonias et justificationes ejus præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ (Liber Numeri 9, 14)
ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco (Liber Numeri 9, 18)
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israël in excubiis Domini et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)
quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant (Liber Numeri 9, 20)
per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi (Liber Numeri 9, 23)
moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Numeri 10, 13)
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10, 33)
nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent (Liber Numeri 10, 34)