Znaleziono 1759 Wyniki dla: Spe
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra (Liber Deuteronomii 23, 11)
si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint judices quem justum esse perspexerint illi justitiæ palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis (Liber Deuteronomii 25, 1)
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Ægyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitæ multitudinis (Liber Deuteronomii 26, 5)
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias (Liber Deuteronomii 26, 7)
et idcirco nunc offero primitias frugum terræ quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 26, 10)
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (Liber Deuteronomii 26, 13)
dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28, 7)
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terræ (Liber Deuteronomii 28, 25)
bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuæ dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet (Liber Deuteronomii 28, 31)
filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua (Liber Deuteronomii 28, 32)
et devoret fructum jumentorum tuorum ac fruges terræ tuæ donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat (Liber Deuteronomii 28, 51)
et sicut ante lætatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic lætabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 28, 63)