Znaleziono 1759 Wyniki dla: Spe
ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate (Liber Deuteronomii 11, 18)
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quæ majores et fortiores vobis sunt (Liber Deuteronomii 11, 23)
en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem (Liber Deuteronomii 11, 26)
videte ergo ut impleatis cærimonias atque judicia quæ ego hodie ponam in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 11, 32)
dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis (Liber Deuteronomii 12, 3)
et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac lætabimini in cunctis ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester (Liber Deuteronomii 12, 7)
ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini (Liber Deuteronomii 12, 25)
observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 12, 28)
quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum (Liber Deuteronomii 12, 29)
quære sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam (Liber Deuteronomii 13, 14)
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus quæ ego præcipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 13, 18)
onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem (Liber Deuteronomii 14, 18)