Znaleziono 1759 Wyniki dla: Spe
sperastis in Domino in sæculis æternis in Domino Deo forti in perpetuum (Liber Isaiae 26, 4)
civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates ejus (Liber Isaiae 27, 10)
et erit flos decidens gloriæ exultationis ejus qui est super verticem vallis pingujum quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud (Liber Isaiae 28, 4)
dixistis enim percussimus fœdus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus (Liber Isaiae 28, 15)
et ponam judicium in pondere et justitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquæ inundabunt (Liber Isaiae 28, 17)
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Ægypti (Liber Isaiae 30, 2)
propterea hæc dicit Sanctus Israël pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo (Liber Isaiae 30, 12)
propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus (Liber Isaiae 30, 13)
quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis (Liber Isaiae 30, 15)
et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatæ egredere dices ei (Liber Isaiae 30, 22)
væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multæ sunt et super equitibus quia prævalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israël et Dominum non requisierunt (Liber Isaiae 31, 1)
domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum gaudium onagrorum pascua gregum (Liber Isaiae 32, 14)