Znaleziono 1424 Wyniki dla: Sicut
in die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël et erit deserta (Liber Isaiae 17, 9)
væ multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum (Liber Isaiae 17, 12)
sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate (Liber Isaiae 17, 13)
quia hæc dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis (Liber Isaiae 18, 4)
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens (Liber Isaiae 19, 14)
et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isajas nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam (Liber Isaiae 20, 3)
onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili (Liber Isaiae 21, 1)
propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem (Liber Isaiae 21, 3)
ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te (Liber Isaiae 22, 17)
et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis (Liber Isaiae 23, 15)
et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet (Liber Isaiae 24, 2)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat (Liber Isaiae 24, 20)