Znaleziono 1424 Wyniki dla: Sicut
et dixit illis Judith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis (Liber Iudith 8, 30)
stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël (Liber Iudith 8, 32)
respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Ægyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum (Liber Iudith 9, 6)
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)
et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te (Liber Iudith 11, 15)
et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum (Liber Iudith 12, 6)
dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)
filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in prœlio a facie Domini mei (Liber Iudith 16, 14)
montes a fundamentis movebuntur cum aquis petræ sicut cera liquescent ante faciem tuam (Liber Iudith 16, 18)
scribite ergo Judæis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo hæc enim consuetudo erat ut epistulis quæ ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatæ erant nemo auderet contradicere (Liber Esther 8, 8)
cui illa respondit si regi placet detur potestas Judæis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur (Liber Esther 9, 13)
observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo jejunia atque clamores et Sortium dies (Liber Esther 9, 31)