Znaleziono 353 Wyniki dla: Septem Lucernas
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)
filii Heliœnai Oduja et Heliasub et Pheleja et Accub et Johanan et Dalaja et Anani septem (Liber I Paralipomenon 3, 24)
fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michaël et Mosollam et Sebe et Jori et Jachan et Zie et Heber septem (Liber I Paralipomenon 5, 13)
fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt (Liber I Paralipomenon 7, 5)
omnes hii filii Jadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad prœlium procedentes (Liber I Paralipomenon 7, 11)
consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus adtuleruntque ea in Jabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Paralipomenon 10, 12)
de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum (Liber I Paralipomenon 12, 25)
et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia (Liber I Paralipomenon 12, 34)
cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes (Liber I Paralipomenon 15, 26)
cepit ergo David mille quadrigas ejus et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi (Liber I Paralipomenon 18, 4)
fugit autem Syrus Israël et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem (Liber I Paralipomenon 19, 18)
sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensuræ pondus argenti tradidit (Liber I Paralipomenon 28, 15)