Znaleziono 965 Wyniki dla: Rex David
et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 12, 16)
num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum ipsi et filiis ejus pactum salis (Liber II Paralipomenon 13, 5)
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum (Liber II Paralipomenon 13, 6)
nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos (Liber II Paralipomenon 13, 8)
dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo in cujus diebus quievit terra annis decem (Liber II Paralipomenon 14, 1)
et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quæ erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia (Liber II Paralipomenon 16, 14)
et fuit Dominus cum Josaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)
dormivit autem Josaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 21, 1)
noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)
adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda (Liber II Paralipomenon 21, 12)
triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum (Liber II Paralipomenon 21, 20)
iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Jojadæ ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David (Liber II Paralipomenon 23, 3)
