Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros ejus in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum (Liber Iudith 1, 2)

  • anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)

  • in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum (Liber Iudith 1, 6)

  • tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor ejus elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano (Liber Iudith 1, 7)

  • ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum (Liber Iudith 1, 10)

  • qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt (Liber Iudith 1, 11)

  • tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et juravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his (Liber Iudith 1, 12)

  • anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se (Liber Iudith 2, 1)

  • vocavitque omnes majores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui (Liber Iudith 2, 2)

  • dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio (Liber Iudith 2, 3)

  • quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ (Liber Iudith 2, 4)

  • et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos præcipue qui contempserunt imperium meum (Liber Iudith 2, 5)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina