Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros ejus in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum (Liber Iudith 1, 2)
anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)
in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum (Liber Iudith 1, 6)
tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor ejus elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano (Liber Iudith 1, 7)
ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum (Liber Iudith 1, 10)
qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt (Liber Iudith 1, 11)
tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et juravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his (Liber Iudith 1, 12)
anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se (Liber Iudith 2, 1)
vocavitque omnes majores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui (Liber Iudith 2, 2)
dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio (Liber Iudith 2, 3)
quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ (Liber Iudith 2, 4)
et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos præcipue qui contempserunt imperium meum (Liber Iudith 2, 5)