Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant (Actus Apostolorum 16, 13)
et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo (Actus Apostolorum 16, 14)
cum autem baptizata esset et domus ejus deprecata est dicens si judicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et cœgit nos (Actus Apostolorum 16, 15)
factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando (Actus Apostolorum 16, 16)
hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora (Actus Apostolorum 16, 18)
videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes (Actus Apostolorum 16, 19)
et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Judæi (Actus Apostolorum 16, 20)
et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani (Actus Apostolorum 16, 21)
et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos (Actus Apostolorum 16, 23)
qui cum tale præceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno (Actus Apostolorum 16, 24)
subito vero terræmotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt (Actus Apostolorum 16, 26)
expergefactus autem custos carceris et videns apertas januas carceris evaginato gladio volebat se interficere æstimans fugisse vinctos (Actus Apostolorum 16, 27)