Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant (Actus Apostolorum 16, 13)

  • et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo (Actus Apostolorum 16, 14)

  • cum autem baptizata esset et domus ejus deprecata est dicens si judicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et cœgit nos (Actus Apostolorum 16, 15)

  • factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando (Actus Apostolorum 16, 16)

  • hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora (Actus Apostolorum 16, 18)

  • videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes (Actus Apostolorum 16, 19)

  • et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Judæi (Actus Apostolorum 16, 20)

  • et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani (Actus Apostolorum 16, 21)

  • et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos (Actus Apostolorum 16, 23)

  • qui cum tale præceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno (Actus Apostolorum 16, 24)

  • subito vero terræmotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt (Actus Apostolorum 16, 26)

  • expergefactus autem custos carceris et videns apertas januas carceris evaginato gladio volebat se interficere æstimans fugisse vinctos (Actus Apostolorum 16, 27)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina