Mosaico decorativo

Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat

  • sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)

  • fide qui vocatur Abraham obœdivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret (Epistula ad Hebraeos 11, 8)

  • fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (Epistula ad Hebraeos 11, 17)

  • fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)

  • majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem (Epistula ad Hebraeos 11, 26)

  • fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Ægyptii devorati sunt (Epistula ad Hebraeos 11, 29)

  • fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace (Epistula ad Hebraeos 11, 31)

  • qui per fidem devicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum (Epistula ad Hebraeos 11, 33)

  • quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terræ (Epistula ad Hebraeos 11, 38)

  • in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina