Fondare 5422 Risultati per: Rat
sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
fide qui vocatur Abraham obœdivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret (Epistula ad Hebraeos 11, 8)
fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (Epistula ad Hebraeos 11, 11)
fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)
majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem (Epistula ad Hebraeos 11, 26)
fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Ægyptii devorati sunt (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
qui per fidem devicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum (Epistula ad Hebraeos 11, 33)
quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terræ (Epistula ad Hebraeos 11, 38)
in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)