Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat
fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis (Liber Genesis 50, 12)
et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre (Liber Genesis 50, 13)
reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre (Liber Genesis 50, 14)
quo mortuo timentes fratres ejus et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriæ quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus (Liber Genesis 50, 15)
ut hæc tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Joseph (Liber Genesis 50, 17)
veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus (Liber Genesis 50, 18)
et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph (Liber Genesis 50, 22)
quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham Isaac et Jacob (Liber Genesis 50, 23)
erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob septuaginta Joseph autem in Ægypto erat (Liber Exodus 1, 5)
quo mortuo et universis fratribus ejus omnique cognatione illa (Liber Exodus 1, 6)
filii Israël creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram (Liber Exodus 1, 7)
in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum ægyptium percutientem quendam de Hebræis fratribus suis (Liber Exodus 2, 11)