Mosaico decorativo

Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat

  • surrexit Jacob a puteo Juramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem (Liber Genesis 46, 5)

  • et omnia quæ possederat in terra Chanaan venitque in Ægyptum cum omni semine suo (Liber Genesis 46, 6)

  • et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me (Liber Genesis 46, 31)

  • ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quæ possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen (Liber Genesis 47, 1)

  • extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege (Liber Genesis 47, 2)

  • dixit itaque rex ad Joseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te (Liber Genesis 47, 5)

  • Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao (Liber Genesis 47, 11)

  • in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Ægypti et Chanaan (Liber Genesis 47, 13)

  • præter terram sacerdotum quæ a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas (Liber Genesis 47, 22)

  • cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Joseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Ægypto (Liber Genesis 47, 29)

  • reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis (Liber Genesis 48, 6)

  • mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Raël in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam juxta viam Ephratæ quæ alio nomine appellatur Bethleem (Liber Genesis 48, 7)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina