Mosaico decorativo

Znaleziono 4890 Wyniki dla: Pugna Autem Asor

  • factum est autem post obitum matris suæ Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos (Liber Thobis 14, 14)

  • effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti et ad austrum terræ Celeon (Liber Iudith 2, 13)

  • de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum (Liber Iudith 3, 8)

  • pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa (Liber Iudith 3, 14)

  • quotienscumque autem præter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in prædam et in gladium et in obprobrium (Liber Iudith 5, 18)

  • quotienscumque autem pænituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus cæli virtutem resistendi (Liber Iudith 5, 19)

  • nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hæc omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum (Liber Iudith 5, 23)

  • si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universæ terræ (Liber Iudith 5, 25)

  • factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior (Liber Iudith 6, 1)

  • porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea hæc putas impleri non posse (Liber Iudith 6, 5)

  • ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii pœnas exceperint ipse simul ultioni subiaceas (Liber Iudith 6, 6)

  • illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum (Liber Iudith 6, 9)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor". São Padre Pio de Pietrelcina