Mosaico decorativo

Znaleziono 601 Wyniki dla: Post

  • in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)

  • et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis (Liber Isaiae 23, 15)

  • et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ (Liber Isaiae 23, 17)

  • et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur (Liber Isaiae 24, 22)

  • et aures tuæ audient verbum post tergum monentis hæc via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram (Liber Isaiae 30, 21)

  • post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet (Liber Isaiae 32, 10)

  • hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem (Liber Isaiae 37, 22)

  • ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Liber Isaiae 38, 17)

  • vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit (Liber Isaiae 43, 10)

  • hæc dicit Dominus labor Ægypti et negotiatio Æthiopiæ et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus (Liber Isaiae 45, 14)

  • et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia juxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta (Liber Isaiae 57, 8)

  • peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii (Liber Isaiae 59, 13)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina