Znaleziono 2807 Wyniki dla: Populus Israel
et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia projecisti sermonem Domini et projecit te Dominus ne sis rex super Israël (Liber I Samuelis 15, 26)
et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israël a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te (Liber I Samuelis 15, 28)
porro Triumphator in Israël non parcet et pænitudine non flectetur neque enim homo est ut agat pænitentiam (Liber I Samuelis 15, 29)
at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israël et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum (Liber I Samuelis 15, 30)
et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suæ verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum pænitebat quod constituisset regem Saul super Israël (Liber I Samuelis 15, 35)
dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego projecerim eum ne regnet super Israël imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis ejus mihi regem (Liber I Samuelis 16, 1)
porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (Liber I Samuelis 17, 2)
et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israël stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos (Liber I Samuelis 17, 3)
stansque clamabat adversum falangas Israël et dicebat eis quare venitis parati ad prœlium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen (Liber I Samuelis 17, 8)
Saul autem et illi et omnes filii Israël in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim (Liber I Samuelis 17, 19)
direxerat enim aciem Israël sed et Philisthim ex adverso fuerant præparati (Liber I Samuelis 17, 21)
et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)