Znaleziono 2807 Wyniki dla: Populus Israel
vivit Dominus salvator Israël quia si per Jonathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo (Liber I Samuelis 14, 39)
et ait ad universum Israël separamini vos in partem unam et ego cum Jonathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac (Liber I Samuelis 14, 40)
et dixit Saul ad Dominum Deum Israël da indicium et deprehensus est Jonathan et Saul populus autem exivit (Liber I Samuelis 14, 41)
dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur (Liber I Samuelis 14, 45)
at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat (Liber I Samuelis 14, 47)
congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israël de manu vastatorum ejus (Liber I Samuelis 14, 48)
et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)
dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël cum ascenderent de Ægypto et recessit Cineus de medio Amalech (Liber I Samuelis 15, 6)
et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quæ pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt (Liber I Samuelis 15, 9)
et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus (Liber I Samuelis 15, 15)
et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israël factus es unxitque te Dominus regem super Israël (Liber I Samuelis 15, 17)
tulit autem populus de præda oves et boves primitias eorum quæ cæsa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis (Liber I Samuelis 15, 21)