Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Romanos 8, 39)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret (Epistula ad Romanos 9, 11)
o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic (Epistula ad Romanos 9, 20)
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam (Epistula ad Romanos 9, 21)
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum (Epistula ad Romanos 9, 22)
sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur (Epistula ad Romanos 9, 33)
ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Epistula ad Romanos 10, 21)
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (Epistula ad Romanos 11, 1)
sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (Epistula ad Romanos 11, 4)
sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ factæ sunt (Epistula ad Romanos 11, 5)
vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo (Epistula ad Romanos 11, 13)
noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te (Epistula ad Romanos 11, 18)