Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan (Liber Genesis 31, 18)
eo tempore Laban jerat ad tondendas oves et Raël furata est idola patris sui (Liber Genesis 31, 19)
respondit Jacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas (Liber Genesis 31, 31)
tumensque Jacob cum jurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me (Liber Genesis 31, 36)
et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et judicent inter me et te (Liber Genesis 31, 37)
respondit ei Laban filiæ et filii et greges tui et omnia quæ cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis (Liber Genesis 31, 43)
timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 7)
tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest (Liber Genesis 32, 12)
respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (Liber Genesis 32, 18)
et addetis ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quæ præcedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi (Liber Genesis 32, 20)
qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit (Liber Genesis 32, 25)
dixitque ad eum dimitte me jam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi (Liber Genesis 32, 26)