Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius (Liber Genesis 29, 14)
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me (Liber Genesis 29, 19)
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Raël servivi tibi quare inposuisti mihi (Liber Genesis 29, 25)
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias (Liber Genesis 29, 26)
tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori prætulit serviens apud eum septem annis aliis (Liber Genesis 29, 30)
cui iratus respondit Jacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui (Liber Genesis 30, 2)
qua post conceptum edente filium (Liber Genesis 30, 10)
egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agro repperit mandragoras quos matri Liæ detulit dixitque Raël da mihi partem de mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 14)
illa respondit parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Raël dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 15)
post quem peperit filiam nomine Dinam (Liber Genesis 30, 21)
at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua (Liber Genesis 30, 29)
dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua (Liber Genesis 30, 31)