Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan (Liber Genesis 31, 18)

  • eo tempore Laban jerat ad tondendas oves et Raël furata est idola patris sui (Liber Genesis 31, 19)

  • respondit Jacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas (Liber Genesis 31, 31)

  • tumensque Jacob cum jurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me (Liber Genesis 31, 36)

  • et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et judicent inter me et te (Liber Genesis 31, 37)

  • respondit ei Laban filiæ et filii et greges tui et omnia quæ cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis (Liber Genesis 31, 43)

  • timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 7)

  • tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest (Liber Genesis 32, 12)

  • respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (Liber Genesis 32, 18)

  • et addetis ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quæ præcedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi (Liber Genesis 32, 20)

  • qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit (Liber Genesis 32, 25)

  • dixitque ad eum dimitte me jam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi (Liber Genesis 32, 26)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina