Znaleziono 8616 Wyniki dla: Pó
fecit ergo eis convivium et post cibum et potum (Liber Genesis 26, 30)
unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in præsentem diem (Liber Genesis 26, 33)
senuit autem Isaac et caligaverunt oculi ejus et videre non poterat vocavitque Esau filium suum majorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum (Liber Genesis 27, 1)
cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis (Liber Genesis 27, 11)
quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi (Liber Genesis 27, 18)
rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam (Liber Genesis 27, 20)
ait tu es filius meus Esau respondit ego sum (Liber Genesis 27, 24)
et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuæ qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur (Liber Genesis 27, 29)
dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau (Liber Genesis 27, 32)
expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus (Liber Genesis 27, 33)
respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam (Liber Genesis 27, 37)
et cesset indignatio ejus obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die (Liber Genesis 27, 45)