Znaleziono 2001 Wyniki dla: Lia
considerans repperi et aliam vanitatem sub sole (Liber Ecclesiastes 4, 7)
est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiæ conservatæ in malum domini sui (Liber Ecclesiastes 5, 12)
est et alia vanitas quæ fit super terram sunt justi quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant sed et hoc vanissimum judico (Liber Ecclesiastes 8, 14)
in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus (Liber Ecclesiastes 10, 18)
quæsivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos (Liber Ecclesiastes 12, 10)
pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis collum tuum sicut monilia (Canticum Canticorum 1, 9)
sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias (Canticum Canticorum 2, 2)
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia (Canticum Canticorum 2, 16)
columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem (Canticum Canticorum 3, 10)
expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos (Canticum Canticorum 5, 3)
genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis labia ejus lilia distillantia murram primam (Canticum Canticorum 5, 13)
dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat (Canticum Canticorum 6, 1)