Znaleziono 2001 Wyniki dla: Lia
mæror in corde viri humiliabit illud et sermone bono lætificabitur (Liber Proverbiorum 12, 25)
victimæ impiorum abominabiles Domino vota justorum placabilia (Liber Proverbiorum 15, 8)
dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur (Liber Proverbiorum 15, 22)
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis (Liber Proverbiorum 16, 19)
qui dimittit aquam caput est jurgiorum et antequam patiatur contumeliam judicium deserit (Liber Proverbiorum 17, 14)
antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur (Liber Proverbiorum 18, 12)
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt (Liber Proverbiorum 24, 6)
sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet (Liber Proverbiorum 26, 2)
sanguisugæ duæ sunt filiæ dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 15)
tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro (Liber Proverbiorum 30, 18)
possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem (Liber Ecclesiastes 2, 7)
verti me ad alia et vidi calumnias quæ sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiæ cunctorum auxilio destitutos (Liber Ecclesiastes 4, 1)