Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus (Prophetia Amos 1, 8)
et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam (Prophetia Amos 2, 14)
et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam (Prophetia Amos 2, 15)
audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israël super omni cognatione quam eduxi de terra Ægypti dicens (Prophetia Amos 3, 1)
leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit (Prophetia Amos 3, 8)
unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus (Prophetia Amos 4, 6)
quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terræ Dominus Deus exercituum nomen ejus (Prophetia Amos 4, 13)
odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt (Prophetia Amos 5, 10)
ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est (Prophetia Amos 5, 13)
quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pingujum vestrorum non respiciam (Prophetia Amos 5, 22)
et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quæ fecistis vobis (Prophetia Amos 5, 26)
væ qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariæ optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israël (Prophetia Amos 6, 1)