Mosaico decorativo

Znaleziono 2335 Wyniki dla: Israel Censu

  • et ascendit David et omnis vir Israël ad collem Cariathiarim quæ est in Juda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen ejus (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • porro David et universus Israël ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis (Liber I Paralipomenon 13, 8)

  • cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël (Liber I Paralipomenon 14, 2)

  • audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • congregavitque universum Israël in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem præparaverat ei (Liber I Paralipomenon 15, 3)

  • et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël (Liber I Paralipomenon 15, 14)

  • igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)

  • universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo et sonitu bucinæ et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes (Liber I Paralipomenon 15, 28)

  • constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël (Liber I Paralipomenon 16, 4)

  • semen Israël servi ejus filii Jacob electi illius (Liber I Paralipomenon 16, 13)

  • et constituit illud Jacob in præceptum et Israël in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina