Znaleziono 2335 Wyniki dla: Israel Censu
Philisthim autem pugnabant contra Israël fugeruntque viri Israël Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 1)
quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis ejus mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis (Liber I Paralipomenon 10, 7)
congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua (Liber I Paralipomenon 11, 1)
heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israël tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israël et tu eris princeps super eum (Liber I Paralipomenon 11, 2)
venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)
abiit quoque David et omnis Israël in Hierusalem hæc est Jebus ubi erant Jebusei habitatores terræ (Liber I Paralipomenon 11, 4)
hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël (Liber I Paralipomenon 11, 10)
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)
omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israël sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant ut rex fieret David (Liber I Paralipomenon 12, 38)
sed et qui juxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israël (Liber I Paralipomenon 12, 40)
et ait ad omnem cœtum Israël si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos (Liber I Paralipomenon 13, 2)
congregavit ergo David cunctum Israël a Sior Ægypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim (Liber I Paralipomenon 13, 5)