Znaleziono 1377 Wyniki dla: Filii
abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli (Liber I Samuelis 7, 4)
et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israël in Masphat et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël quod cum audissent filii Israël timuerunt a facie Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 7)
fuitque nomen filii ejus primogeniti Johel et nomen secundi Abia judicum in Bersabee (Liber I Samuelis 8, 2)
et non ambulaverunt filii illius in viis ejus sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt judicium (Liber I Samuelis 8, 3)
dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut judicet nos sicut universæ habent nationes (Liber I Samuelis 8, 5)
et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Jemini fortis robore (Liber I Samuelis 9, 1)
filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire (Liber I Samuelis 10, 27)
et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan (Liber I Samuelis 14, 3)
fuerunt autem filii Saul Jonathan et Jesui et Melchisua nomina duarum filiarum ejus nomen primogenitæ Merob et nomen minoris Michol (Liber I Samuelis 14, 49)
dixitque Samuhel ad Isai numquid jam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit (Liber I Samuelis 16, 11)
tulitque Isai asinum plenum panibus et lagœnam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul (Liber I Samuelis 16, 20)