Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud (Prophetia Ezechielis 4, 9)
et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda (Prophetia Ezechielis 4, 14)
et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos (Prophetia Ezechielis 5, 1)
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (Prophetia Ezechielis 5, 11)
et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 5, 13)
nunc finis super te et emittam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas (Prophetia Ezechielis 7, 3)
nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua (Prophetia Ezechielis 7, 8)
et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud (Prophetia Ezechielis 7, 22)
et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)
et gloria Domini Israël adsumpta est de cherub quæ erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis (Prophetia Ezechielis 9, 3)
et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus (Prophetia Ezechielis 9, 4)
et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini (Prophetia Ezechielis 9, 5)