Znaleziono 2318 Wyniki dla: Eli
et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo (Liber Isaiae 13, 11)
ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quærant nec aurum velint (Liber Isaiae 13, 17)
prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur miserebitur enim Dominus Jacob et eliget adhuc de Israël et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Jacob (Liber Isaiae 14, 1)
cædentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter (Liber Isaiae 14, 6)
et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus (Liber Isaiae 14, 22)
et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam (Liber Isaiae 14, 30)
quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus ejus et usque ad puteum Helim clamor ejus (Liber Isaiae 15, 8)
quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terræ (Liber Isaiae 15, 9)
quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines ejus relictæ sunt transierunt mare (Liber Isaiae 16, 8)
et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus (Liber Isaiae 16, 14)
derelictæ civitates Arœr gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat (Liber Isaiae 17, 2)
et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt dicit Dominus exercituum (Liber Isaiae 17, 3)