Znaleziono 587 Wyniki dla: Domus Amri Et Jezabel Descensus
onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis (Liber Isaiae 23, 1)
adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo intrœunte (Liber Isaiae 24, 10)
domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum gaudium onagrorum pascua gregum (Liber Isaiae 32, 14)
audite me domus Jacob et omne residuum domus Israël qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva (Liber Isaiae 46, 3)
audite hoc domus Jacob qui vocamini nomine Israël et de aquis Juda existis qui juratis in nomine Domini et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia (Liber Isaiae 48, 1)
adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis (Liber Isaiae 56, 7)
domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Liber Isaiae 64, 11)
hæc dicit Dominus cælum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quæ ista domus quam ædificabitis mihi et quis iste locus quietis meæ (Liber Isaiae 66, 1)
audite verbum Domini domus Jacob et omnes cognationes domus Israël (Liber Ieremiae 2, 4)
quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum (Liber Ieremiae 2, 26)
in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)
sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israël dicit Dominus (Liber Ieremiae 3, 20)