Znaleziono 3296 Wyniki dla: Dominus
et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant (Prophetia Ezechielis 3, 11)
cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 27)
et dixit Dominus sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos (Prophetia Ezechielis 4, 13)
hæc dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu ejus terras (Prophetia Ezechielis 5, 5)
idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)
ideo hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium (Prophetia Ezechielis 5, 8)
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (Prophetia Ezechielis 5, 11)
et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 5, 13)
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quæ erunt mortiferæ et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis (Prophetia Ezechielis 5, 16)
et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 5, 17)
et dices montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra (Prophetia Ezechielis 6, 3)
et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 6, 7)